Fundar 8031 Resultados para: Ló
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt præsidem adversus Paulum (Actus Apostolorum 24, 1)
et citato Paulo cœpit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam (Actus Apostolorum 24, 2)
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbæ neque in synagogis neque in civitate (Actus Apostolorum 24, 12)
in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper (Actus Apostolorum 24, 16)
in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu (Actus Apostolorum 24, 18)
distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos (Actus Apostolorum 24, 22)
disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (Actus Apostolorum 24, 25)
simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo (Actus Apostolorum 24, 26)
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi (Actus Apostolorum 25, 8)
Festus autem volens Judæis gratiam præstare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his judicari apud me (Actus Apostolorum 25, 9)
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello (Actus Apostolorum 25, 11)
tunc Festus cum consilio locutus respondit Cæsarem appellasti ad Cæsarem ibis (Actus Apostolorum 25, 12)