Fundar 601 Resultados para: Juda
nonne vides quid isti faciant in civitatibus Juda et in plateis Hierusalem (Liber Ieremiae 7, 17)
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)
et quiescere faciam de urbibus Juda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ in desolatione enim erit terra (Liber Ieremiae 7, 34)
in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Juda et ossa principum ejus et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis (Liber Ieremiae 8, 1)
et dabo Hierusalem in acervos harenæ et cubilia draconum et civitates Juda dabo in desolationem eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 9, 11)
vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Juda solitudinem et habitaculum draconum (Liber Ieremiae 10, 22)
audite verba pacti hujus et loquimini ad viros Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 2)
et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti hujus et facite illa (Liber Ieremiae 11, 6)
et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Juda et in habitatoribus Hierusalem (Liber Ieremiae 11, 9)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)
et ibunt civitates Juda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum (Liber Ieremiae 11, 12)
secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Juda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali (Liber Ieremiae 11, 13)