Fundar 601 Resultados para: Juda

  • et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • et erit omnis lebes in Hierusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo (Prophetia Zachariae 14, 21)

  • transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi et sicut anni antiqui (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)

  • exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda (Evangelium secundum Lucam 1, 39)

  • qui fuit Symeon qui fuit Juda qui fuit Joseph qui fuit Jona qui fuit Eliachim (Evangelium secundum Lucam 3, 30)

  • Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis (Evangelium secundum Lucam 22, 48)

  • viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)

  • manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et septem signacula ejus (Apocalypsis Ioannis 5, 5)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina