Fundar 2334 Resultados para: Israel Map
Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)
nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël ut explorarent terram (Liber Iosue 2, 2)
igitur Josue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël et morati sunt ibi per tres dies (Liber Iosue 3, 1)
dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim (Liber Iosue 3, 7)
dixitque Josue ad filios Israël accedite huc et audite verba Domini Dei vestri (Liber Iosue 3, 9)
parate duodecim viros de tribubus Israël singulos per singulas tribus (Liber Iosue 3, 12)
vocavitque Josue duodecim viros quos elegerat de filiis Israël singulos de tribubus singulis (Liber Iosue 4, 4)
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)
respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)
filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses (Liber Iosue 4, 12)
in illo die magnificavit Dominus Josue coram omni Israël ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret (Liber Iosue 4, 14)
