Fundar 2334 Resultados para: Israel Map
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israël (Liber Deuteronomii 33, 5)
judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël (Liber Deuteronomii 33, 21)
habitabit Israël confidenter et solus oculus Jacob in terra frumenti et vini cælique caligabunt rore (Liber Deuteronomii 33, 28)
beatus tu Israël quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriæ tuæ negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis (Liber Deuteronomii 33, 29)
fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen (Liber Deuteronomii 34, 8)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (Liber Deuteronomii 34, 10)
et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quæ fecit Moses coram universo Israël (Liber Deuteronomii 34, 12)
