Fundar 760 Resultados para: Ipse
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam (Liber Sapientiae 15, 17)
avus meus Jesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. (Liber Ecclesiasticus 0, 2)
itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. (Liber Ecclesiasticus 0, 5)
ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est (Liber Ecclesiasticus 1, 9)
cogitatum habe in præceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
non te justifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries (Liber Ecclesiasticus 8, 18)
si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te (Liber Ecclesiasticus 13, 6)
oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
virtutem altitudinis cæli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur justitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
