Fundar 760 Resultados para: Ipse
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet præceptum in pace versabitur (Liber Proverbiorum 13, 13)
qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur (Liber Proverbiorum 21, 13)
qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit (Liber Proverbiorum 22, 16)
propinquus enim eorum Fortis est et ipse judicabit contra te causam illorum (Liber Proverbiorum 23, 11)
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua (Liber Proverbiorum 24, 12)
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi (Liber Ecclesiastes 7, 30)
sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos æstimat (Liber Ecclesiastes 10, 3)
similis est dilectus meus capreæ hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos (Canticum Canticorum 2, 9)
non enim subtrahet personam cujusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cujusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et æqualiter cura est illi pro omnibus (Liber Sapientiae 6, 8)
mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator (Liber Sapientiae 7, 15)
ipse enim mihi dedit horum quæ sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum (Liber Sapientiae 7, 17)
