Fundar 1758 Resultados para: Ima
ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur (Liber Psalmorum 34, 13)
Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam (Liber Psalmorum 34, 17)
et vim faciebant qui quærebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur (Liber Psalmorum 37, 13)
verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea (Liber Psalmorum 38, 7)
a fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma (Liber Psalmorum 38, 12)
exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei (Liber Psalmorum 38, 13)
confundantur et revereantur simul qui quærunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala (Liber Psalmorum 39, 15)
Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus (Liber Psalmorum 40, 3)
ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi (Liber Psalmorum 40, 5)
quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus (Liber Psalmorum 41, 2)
sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei (Liber Psalmorum 41, 3)
hæc recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis (Liber Psalmorum 41, 5)