Fundar 35 Resultados para: Grande
venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane (Liber I Samuelis 25, 36)
cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos (Liber I Samuelis 26, 13)
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra (Liber II Samuelis 7, 9)
igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)
nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal (Liber II Regum 10, 19)
locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini præparatur habitatio sed Deo (Liber I Paralipomenon 29, 1)
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)
et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israël (Liber II Paralipomenon 28, 13)
et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero (Liber Nehemiae 4, 19)
misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos (Liber Nehemiae 6, 3)
fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et janitorum et primitias sacerdotales (Liber Nehemiae 13, 5)
numquid et nos inobœdientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas (Liber Nehemiae 13, 27)