Fundar 3413 Resultados para: Filii Israel
et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui judaice et loquebantur juxta linguam populi et populi (Liber Nehemiae 13, 24)
numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)
de filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me (Liber Nehemiae 13, 28)
denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israël hic solus fugiebat consortia omnium (Liber Thobis 1, 5)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius (Liber Thobis 1, 24)
cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium jejunus pervenit ad corpus (Liber Thobis 2, 3)
quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo (Liber Thobis 2, 18)
sit nomen tuum Deus Israël benedictum in sæcula (Liber Thobis 3, 23)
at ille respondit ex filiis Israël et Tobias dixit ei nosti viam quæ ducit in regionem Medorum (Liber Thobis 5, 7)