Fundar 3413 Resultados para: Filii Israel
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)
et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)
fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)
in die autem vicesimo quarto mensis hujus convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis et humus super eos (Liber Nehemiae 9, 1)
et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum (Liber Nehemiae 9, 2)
et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebat illis (Liber Nehemiae 9, 24)
et reliqui de populo sacerdotes Levitæ janitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiæ eorum (Liber Nehemiae 10, 28)
ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)
ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)
hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis (Liber Nehemiae 11, 3)
et in Hierusalem habitaverunt de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis Juda Athajas filius Aziam filii Zacchariæ filii Amariæ filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares (Liber Nehemiae 11, 4)
omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes (Liber Nehemiae 11, 6)