Fundar 665 Resultados para: Fecit
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)
quæ surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis (Liber II Regum 8, 2)
rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quæ fecit Heliseus (Liber II Regum 8, 4)
ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino (Liber II Regum 8, 18)
reliqua autem sermonum Joram et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 8, 23)
et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit (Liber II Regum 8, 27)
videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ (Liber II Regum 10, 10)
reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)
reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 12, 19)
et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis (Liber II Regum 13, 2)
verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israël in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria (Liber II Regum 13, 6)
reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 13, 8)
