Fundar 4218 Resultados para: Eum
per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël cui præcepi ut pasceret populum meum Israël dicens quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber II Samuelis 7, 7)
et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël (Liber II Samuelis 7, 8)
et ponam locum populo meo Israël et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius (Liber II Samuelis 7, 10)
ex die qua constitui judices super populum meum Israël et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus (Liber II Samuelis 7, 11)
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum (Liber II Samuelis 7, 14)
quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)
et firmasti tibi populum tuum Israël in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum (Liber II Samuelis 7, 24)
et misit Thou Joram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu ejus erant vasa argentea et vasa aurea et vasa ærea (Liber II Samuelis 8, 10)
misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar (Liber II Samuelis 9, 5)
qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei (Liber II Samuelis 9, 8)
dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)
quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Jordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum (Liber II Samuelis 10, 17)