Fundar 4218 Resultados para: Eum
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui (Liber Deuteronomii 17, 7)
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17, 19)
hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum (Liber Deuteronomii 18, 22)
hæc erit lex homicidæ fugientis cujus vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur (Liber Deuteronomii 19, 4)
ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur (Liber Deuteronomii 19, 6)
si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19, 9)
mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cujus sanguis effusus est et morietur (Liber Deuteronomii 19, 12)
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum prævaricationis (Liber Deuteronomii 19, 16)
sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Jebuseum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 20, 17)
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum (Liber Deuteronomii 20, 18)
adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii (Liber Deuteronomii 21, 19)