Fundar 4218 Resultados para: Eum
si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 11, 13)
dabo pluviam terræ vestræ temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum (Liber Deuteronomii 11, 14)
si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus adherentes ei (Liber Deuteronomii 11, 22)
non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 13, 3)
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis (Liber Deuteronomii 13, 4)
non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum (Liber Deuteronomii 13, 8)
sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum (Liber Deuteronomii 13, 9)
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore (Liber Deuteronomii 14, 23)
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hæc cuncta portare (Liber Deuteronomii 14, 24)
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua (Liber Deuteronomii 14, 27)
sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris (Liber Deuteronomii 15, 8)
cum tibi venditus fuerit frater tuus hebræus aut hebræa et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum (Liber Deuteronomii 15, 12)