Fundar 4218 Resultados para: Eum
quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Dafnen (Liber II Maccabaeorum 4, 33)
unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum jurejurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus justitiam (Liber II Maccabaeorum 4, 34)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes judicarentur morte damnavit (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus (Liber II Maccabaeorum 6, 21)
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum (Liber II Maccabaeorum 7, 15)
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris (Liber II Maccabaeorum 7, 19)
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Cœlesyriæ et Fœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis (Liber II Maccabaeorum 8, 8)
statimque ad maritimas misit civitates convocans ad cœmptionem judæorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura (Liber II Maccabaeorum 8, 11)