Fundar 944 Resultados para: Erit
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini (Liber Isaiae 38, 22)
non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra judicium et legem ejus insulæ expectabunt (Liber Isaiae 42, 4)
vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit (Liber Isaiae 43, 10)
levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet (Liber Isaiae 51, 6)
sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generationes generationum (Liber Isaiae 51, 8)
ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde (Liber Isaiae 52, 13)
sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma ejus inter filios hominum (Liber Isaiae 52, 14)
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quæcumque volui et prosperabitur in his ad quæ misi illud (Liber Isaiae 55, 11)
pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur (Liber Isaiae 55, 13)
venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius (Liber Isaiae 56, 12)
non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunæ inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam (Liber Isaiae 60, 19)
non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui (Liber Isaiae 60, 20)