Fundar 2198 Resultados para: Eos
quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos (Liber I Paralipomenon 16, 25)
et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)
factum est autem post hæc ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthim (Liber I Paralipomenon 18, 1)
igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos (Liber I Paralipomenon 19, 4)
perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prœlium et fugavit eos (Liber I Paralipomenon 19, 14)
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)
populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 20, 3)
post hæc initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos (Liber I Paralipomenon 20, 4)
aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium (Liber I Paralipomenon 20, 5)
et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari (Liber I Paralipomenon 23, 6)
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium (Liber I Paralipomenon 24, 3)
descripsitque eos Semejas filius Nathanaël scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quæ ceteris præerat Eleazar et alteram domum quæ sub se habebat ceteros Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 6)