Fundar 2198 Resultados para: Eos
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)
et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem (Liber II Regum 24, 16)
irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber II Regum 25, 21)
factum est autem in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Judæos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha (Liber II Regum 25, 25)
consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Ægyptum timentes Chaldeos (Liber II Regum 25, 26)
invocavit vero Jabes Deum Israël dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et præstitit Deus quæ precatus est (Liber I Paralipomenon 4, 10)
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt (Liber I Paralipomenon 4, 41)
in diebus autem Saul prœliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 10)
præbuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum prœliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum (Liber I Paralipomenon 5, 20)
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis (Liber I Paralipomenon 5, 25)
et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)