Fundar 1570 Resultados para: Eorum
et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum (Liber I Samuelis 17, 53)
et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit præputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener ejus dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem (Liber I Samuelis 18, 27)
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis (Liber I Samuelis 18, 30)
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portæ defluebantque salivæ ejus in barbam (Liber I Samuelis 21, 13)
et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri (Liber I Samuelis 22, 2)
et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 22, 17)
abiit David et viri ejus in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit jumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilæ (Liber I Samuelis 23, 5)
qui rennuit et ait non comedam cœgerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum (Liber I Samuelis 28, 23)
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Samuelis 31, 13)
igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)
præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron (Liber II Samuelis 4, 12)
et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon (Liber II Samuelis 5, 14)