Fundar 406 Resultados para: Elá
Tu rex cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ et rex aspiciebat articulos manus scribentis. (Prophetia Danielis 5, 5)
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aëlam regione vidi autem in visione esse me super portam Ulai. (Prophetia Danielis 8, 2)
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)
et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium (Prophetia Osee 1, 3)
et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus et vir non eruet eam de manu mea (Prophetia Osee 2, 10)
cum sanare vellem Israël revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariæ quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris (Prophetia Osee 7, 1)
quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ (Prophetia Osee 8, 6)
siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israël in voluntate sua (Prophetia Osee 10, 6)
depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum (Prophetia Ioel 1, 10)