Fundar 6118 Resultados para: Dominus Deus Israel
nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 8, 11)
et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ (Prophetia Zachariae 8, 13)
quia hæc dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 14)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 17)
hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite (Prophetia Zachariae 8, 19)
hæc dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis (Prophetia Zachariae 8, 20)
hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)
ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem ejus et hæc igni devorabitur (Prophetia Zachariae 9, 4)
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur jaculum ejus et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri (Prophetia Zachariae 9, 14)
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundæ et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialæ et quasi cornua altaris (Prophetia Zachariae 9, 15)
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)