Mosaico decorativo

Fundar 6118 Resultados para: Dominus Deus Israel

  • et loqueris ad eum dicens hæc ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen ejus et subter eum orietur et ædificabit templum Domino (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)

  • numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)

  • hæc ait Dominus exercituum dicens judicium verum judicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum (Prophetia Zachariae 7, 12)

  • et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 7, 13)

  • hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam (Prophetia Zachariae 8, 2)

  • hæc dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus (Prophetia Zachariae 8, 3)

  • hæc dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum (Prophetia Zachariae 8, 4)

  • hæc dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 8, 6)

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis (Prophetia Zachariae 8, 7)

  • hæc dicit Dominus exercituum confortentur manus vestræ qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum ædificaretur (Prophetia Zachariae 8, 9)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina