Mosaico decorativo

Fundar 6118 Resultados para: Dominus Deus Israel

  • venit Moses et convocatis majoribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus (Liber Exodus 19, 7)

  • responditque universus populus simul cuncta quæ locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 8)

  • ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 9)

  • et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai (Liber Exodus 19, 11)

  • totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis (Liber Exodus 19, 18)

  • et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (Liber Exodus 19, 19)

  • descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen ejus quo cum ascendisset (Liber Exodus 19, 20)

  • cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos (Liber Exodus 19, 24)

  • locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos (Liber Exodus 20, 1)

  • ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)

  • non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)

  • non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Liber Exodus 20, 7)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina