Fundar 734 Resultados para: Dominum
factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo jacuerat prostrata Domino (Liber Iudith 10, 1)
Judith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra ejus (Liber Iudith 10, 10)
et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum (Liber Iudith 10, 15)
et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum (Liber Iudith 12, 5)
et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui (Liber Iudith 12, 8)
tunc introivit Bagao ad Judith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem ejus et manducet cum eo et bibat vinum in jucunditate (Liber Iudith 12, 12)
dixit Judith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se (Liber Iudith 13, 17)
universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)
et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum (Liber Iob 5, 8)
adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum ejus diapsalma (Liber Psalmorum 2, 2)
voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma (Liber Psalmorum 3, 5)