Fundar 734 Resultados para: Dominum
et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)
surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam (Liber Thobis 3, 11)
factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)
dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)
cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt (Liber Thobis 11, 12)
ego enim sum Rafaël angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum (Liber Thobis 12, 15)
aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in æternum et in omnia sæcula regnum tuum (Liber Thobis 13, 1)
benedicite Dominum omnes electi ejus agite dies lætitiæ et confitemini illi (Liber Thobis 13, 10)
nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt (Liber Thobis 13, 14)