Fundar 8600 Resultados para: Dom
bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino (Liber Leviticus 22, 27)
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis (Liber Leviticus 22, 29)
eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus (Liber Leviticus 22, 30)
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus (Liber Leviticus 22, 31)
ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israël ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 22, 32)
et eduxi de terra Ægypti ut essem vobis in Deum ego Dominus (Liber Leviticus 22, 33)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 23, 1)
loquere filiis Israël et dices ad eos hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas (Liber Leviticus 23, 2)
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)
hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis (Liber Leviticus 23, 4)
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)
et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)