Mosaico decorativo

Talált 8600 Eredmények: Dom

  • bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino (Liber Leviticus 22, 27)

  • si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis (Liber Leviticus 22, 29)

  • eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus (Liber Leviticus 22, 30)

  • custodite mandata mea et facite ea ego Dominus (Liber Leviticus 22, 31)

  • ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israël ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 22, 32)

  • et eduxi de terra Ægypti ut essem vobis in Deum ego Dominus (Liber Leviticus 22, 33)

  • locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 23, 1)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas (Liber Leviticus 23, 2)

  • sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)

  • hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis (Liber Leviticus 23, 4)

  • mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina