Fundar 8600 Resultados para: Dom
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens (Epistula II ad Corinthios 6, 18)
et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei (Epistula II ad Corinthios 8, 5)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hac gratia quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino (Epistula II ad Corinthios 9, 12)
nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in ædificationem et non in destructionem vestram non erubescam (Epistula II ad Corinthios 10, 8)
qui autem gloriatur in Domino glorietur (Epistula II ad Corinthios 10, 17)
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriæ (Epistula II ad Corinthios 11, 17)