1. nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis

2. scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaja parata est ab anno præterito et vestra æmulatio provocavit plurimos

3. misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis

4. ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia

5. necessarium ergo existimavi rogare fratres ut præveniant ad vos et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam

6. hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

7. unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

8. potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

9. sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in æternum

10. qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ

11. ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo

12. quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino

13. per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes

14. et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

15. gratias Deo super inenarrabili dono ejus





“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina