Fundar 8600 Resultados para: Dom
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes (Liber Ieremiae 7, 21)
et dices ad eos hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum (Liber Ieremiae 7, 28)
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui (Liber Ieremiae 7, 29)
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)
in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Juda et ossa principum ejus et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis (Liber Ieremiae 8, 1)
et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quæ derelicta sunt ad quæ ejeci eos dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 8, 3)
et dices ad eos hæc dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur (Liber Ieremiae 8, 4)
milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)
quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum (Liber Ieremiae 8, 8)
confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini projecerunt et sapientia nulla est in eis (Liber Ieremiae 8, 9)
confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 8, 12)