Mosaico decorativo

Fundar 8600 Resultados para: Dom

  • hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ (Liber Ieremiae 6, 22)

  • argentum reprobum vocate eos quia Dominus projecit illos (Liber Ieremiae 6, 30)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens (Liber Ieremiae 7, 1)

  • sta in porta domus Domini et prædica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Juda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum (Liber Ieremiae 7, 2)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto (Liber Ieremiae 7, 3)

  • nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est (Liber Ieremiae 7, 4)

  • et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas (Liber Ieremiae 7, 10)

  • ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus (Liber Ieremiae 7, 11)

  • et nunc quia fecistis omnia opera hæc dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis (Liber Ieremiae 7, 13)

  • faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo (Liber Ieremiae 7, 14)

  • numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui (Liber Ieremiae 7, 19)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super jumenta et super lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non extinguetur (Liber Ieremiae 7, 20)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina