Mosaico decorativo

Fundar 8600 Resultados para: Dom

  • montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)

  • universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis (Liber Isaiae 54, 13)

  • omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in judicio judicabis hæc hereditas servorum Domini et justitia eorum apud me dicit Dominus (Liber Isaiae 54, 17)

  • ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 55, 5)

  • quærite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est (Liber Isaiae 55, 6)

  • derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur ejus et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum (Liber Isaiae 55, 7)

  • non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ neque viæ vestræ viæ meæ dicit Dominus (Liber Isaiae 55, 8)

  • pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur (Liber Isaiae 55, 13)

  • hæc dicit Dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur (Liber Isaiae 56, 1)

  • et non dicat filius advenæ qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum (Liber Isaiae 56, 3)

  • quia hæc dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quæ volui et tenuerint fœdus meum (Liber Isaiae 56, 4)

  • dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit (Liber Isaiae 56, 5)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina