Fundar 891 Resultados para: Dio
væ qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terræ (Liber Isaiae 5, 8)
decem enim juga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres (Liber Isaiae 5, 10)
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 5, 25)
et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Liber Isaiae 6, 5)
et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ (Liber Isaiae 6, 12)
ascendamus ad Judam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel (Liber Isaiae 7, 6)
et præ ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ (Liber Isaiae 7, 22)
consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ (Liber Isaiae 10, 23)
haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris (Liber Isaiae 12, 3)
exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël (Liber Isaiae 12, 6)
omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio (Liber Isaiae 13, 15)
tu autem projectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum (Liber Isaiae 14, 19)