Fundar 627 Resultados para: Deum

  • ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed æmulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obœdientia confessionis vestræ in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus (Epistula II ad Corinthios 13, 7)

  • Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Jesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (Epistula ad Galatas 1, 1)

  • et in me clarificabant Deum (Epistula ad Galatas 1, 24)

  • quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • itaque jam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum (Epistula ad Galatas 4, 7)

  • sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis (Epistula ad Galatas 4, 8)

  • nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis (Epistula ad Galatas 4, 9)

  • et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Epistula ad Ephesios 4, 24)

  • nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum (Epistula ad Philippenses 4, 6)

  • memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina