Fundar 1538 Resultados para: Dei
super hæc et Judæum futurum et omnem locum terræ perambulaturum et prædicaturum Dei potestatem (Liber II Maccabaeorum 9, 17)
sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum justum Dei judicium desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistulam hæc continentem (Liber II Maccabaeorum 9, 18)
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat (Liber II Maccabaeorum 11, 4)
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebræos Dei auxilio nitentes misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo (Liber II Maccabaeorum 11, 19)
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Juda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
inde in cinerem deici jussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum (Liber II Maccabaeorum 13, 6)
et quidem satis juste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cujus ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est (Liber II Maccabaeorum 13, 8)
et dato signo suis Dei victoria juvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant (Liber II Maccabaeorum 13, 15)
respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum (Liber II Maccabaeorum 14, 6)
juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)