Fundar 3276 Resultados para: Cor
dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 1)
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ (Liber Ecclesiastes 2, 3)
et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quæ paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo (Liber Ecclesiastes 2, 10)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole (Liber Ecclesiastes 2, 20)
et dixi in corde meo justum et impium judicabit Deus et tempus omni rei tunc erit (Liber Ecclesiastes 3, 17)
dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis (Liber Ecclesiastes 3, 18)
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui (Liber Ecclesiastes 5, 1)
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum (Liber Ecclesiastes 5, 5)
non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus (Liber Ecclesiastes 5, 19)
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)
cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi lætitia (Liber Ecclesiastes 7, 5)