Fundar 3276 Resultados para: Cor
vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio (Liber Proverbiorum 29, 20)
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur (Liber Proverbiorum 29, 25)
ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas (Liber Proverbiorum 30, 10)
oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suæ effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilæ (Liber Proverbiorum 30, 17)
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias (Liber Proverbiorum 30, 33)
bibant ut obliviscantur egestatis suæ et doloris non recordentur amplius (Liber Proverbiorum 31, 7)
beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit (Liber Proverbiorum 31, 11)
ain fortitudo et decor indumentum ejus et ridebit in die novissimo (Liber Proverbiorum 31, 25)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)
perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus (Liber Ecclesiastes 1, 15)
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)