Fundar 797 Resultados para: Contra
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi (Liber I Maccabaeorum 13, 13)
et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus (Liber I Maccabaeorum 13, 28)
et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ et mandavit ei ædificare Cædronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 15, 39)
et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos (Liber II Maccabaeorum 7, 1)
tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris (Liber II Maccabaeorum 7, 19)
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures prædas diviserunt æquam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes (Liber II Maccabaeorum 8, 30)
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumeæ (Liber II Maccabaeorum 12, 32)
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi (Liber II Maccabaeorum 14, 42)
