Fundar 165 Resultados para: Cælum

  • peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus (Liber II Maccabaeorum 7, 28)

  • et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in cælum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hæc dicentes (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 21)

  • ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum (Liber Proverbiorum 23, 5)

  • cælum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile (Liber Proverbiorum 25, 3)

  • quis ascendit in cælum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terræ quod nomen ejus et quod nomen filii ejus si nosti (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad cælum adtingebat stans in terra (Liber Sapientiae 18, 16)

  • ecce cælum et cæli cælorum abyssus et universa terra et quæ in eis sunt in conspectu illius commovebuntur (Liber Ecclesiasticus 16, 18)

  • gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ manus Excelsi aperuerunt illum (Liber Ecclesiasticus 43, 13)

  • verbo Domini exaltavit cælum et dejecit a se ignem terræ (Liber Ecclesiasticus 48, 3)

  • et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad cælum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum (Liber Ecclesiasticus 48, 22)

  • super hoc cælum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem iræ furoris ejus (Liber Isaiae 13, 13)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina