Fundar 4922 Resultados para: Arca Autem Noe
filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)
ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)
tulit autem Moses Israël de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam (Liber Exodus 15, 22)
venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas (Liber Exodus 15, 27)
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16, 4)
die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies (Liber Exodus 16, 5)
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 16, 11)
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat (Liber Exodus 16, 21)
in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (Liber Exodus 16, 22)
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)
sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur (Liber Exodus 16, 26)
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)