Fundar 357 Resultados para: Aere Altare Holocaustum Altare
et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio (Liber I Regum 18, 34)
et currebant aquæ circa altare et fossa aquæductus repleta est (Liber I Regum 18, 35)
cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)
arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israël statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam (Liber II Regum 3, 27)
dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino (Liber II Regum 5, 17)
factum est ergo cum conpletum esset holocaustum præcepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et projecerunt milites et duces et jerunt in civitatem templi Baal (Liber II Regum 10, 25)
et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)
perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus et similitudinem juxta omne opus ejus (Liber II Regum 16, 10)
extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco (Liber II Regum 16, 11)
cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (Liber II Regum 16, 12)
et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare (Liber II Regum 16, 13)