Fundar 11555 Resultados para: Ad
postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via (Actus Apostolorum 25, 3)
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Cæsaream et altera die sedit pro tribunali et jussit Paulum adduci (Actus Apostolorum 25, 6)
dixit autem Paulus ad tribunal Cæsaris sto ubi me oportet judicari Judæis non nocui sicut tu melius nosti (Actus Apostolorum 25, 10)
tunc Festus cum consilio locutus respondit Cæsarem appellasti ad Cæsarem ibis (Actus Apostolorum 25, 12)
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum (Actus Apostolorum 25, 13)
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum postulantes adversus illum damnationem (Actus Apostolorum 25, 15)
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Actus Apostolorum 25, 16)
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali jussi adduci virum (Actus Apostolorum 25, 17)
quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Jesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere (Actus Apostolorum 25, 19)
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem jussi servari eum donec mittam eum ad Cæsarem (Actus Apostolorum 25, 21)
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum (Actus Apostolorum 25, 22)
altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et jubente Festo adductus est Paulus (Actus Apostolorum 25, 23)