Mosaico decorativo

Fundar 11555 Resultados para: Ad

  • quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quæ erant serotina Laban et quæ primi temporis Jacob (Liber Genesis 30, 42)

  • animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (Liber Genesis 31, 2)

  • maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum (Liber Genesis 31, 3)

  • postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)

  • dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob et ego respondi adsum (Liber Genesis 31, 11)

  • sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quæ præcepit fac (Liber Genesis 31, 16)

  • tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)

  • eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui (Liber Genesis 31, 19)

  • cumque abisset tam ipse quam omnia quæ juris ejus erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad (Liber Genesis 31, 21)

  • qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad (Liber Genesis 31, 23)

  • jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium (Liber Genesis 31, 25)

  • et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio (Liber Genesis 31, 26)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina