Encontrados 11555 resultados para: Ad
quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quæ erant serotina Laban et quæ primi temporis Jacob (Liber Genesis 30, 42)
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (Liber Genesis 31, 2)
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum (Liber Genesis 31, 3)
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)
dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob et ego respondi adsum (Liber Genesis 31, 11)
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quæ præcepit fac (Liber Genesis 31, 16)
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)
eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui (Liber Genesis 31, 19)
cumque abisset tam ipse quam omnia quæ juris ejus erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad (Liber Genesis 31, 21)
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad (Liber Genesis 31, 23)
jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium (Liber Genesis 31, 25)
et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio (Liber Genesis 31, 26)
