Fundar 25898 Resultados para: Um
Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. (Liber Genesis 21, 34)
Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 1)
Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. (Liber Genesis 22, 2)
Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: (Liber Genesis 22, 4)
dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. (Liber Genesis 22, 5)
Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, (Liber Genesis 22, 6)
Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. (Liber Genesis 22, 9)
Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. (Liber Genesis 22, 10)
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 11)
Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. (Liber Genesis 22, 12)
Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)