Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. (Liber Genesis 20, 16)

  • Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)

  • et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, (Liber Genesis 21, 4)

  • cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. (Liber Genesis 21, 5)

  • Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. (Liber Genesis 21, 6)

  • Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. (Liber Genesis 21, 8)

  • Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)

  • Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. (Liber Genesis 21, 10)

  • Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. (Liber Genesis 21, 13)

  • Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina