Fundar 25898 Resultados para: Um
Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: (Liber Genesis 22, 16)
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)
His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)
Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, (Liber Genesis 22, 21)
Vixit autem Sara centum viginti septem annis. (Liber Genesis 23, 1)
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: (Liber Genesis 23, 3)
Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. (Liber Genesis 23, 4)
Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 6)
Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: (Liber Genesis 23, 7)
dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: (Liber Genesis 23, 8)
Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)
Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 11)