Fundar 25898 Resultados para: Um
Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: (Liber Numeri 3, 30)
et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. (Liber Numeri 3, 31)
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)
Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. (Liber Numeri 3, 35)
Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: (Liber Numeri 3, 36)
columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. (Liber Numeri 3, 37)
Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)
Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. (Liber Numeri 3, 39)
Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. (Liber Numeri 3, 40)
Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. (Liber Numeri 3, 41)
Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: (Liber Numeri 3, 42)
Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)