Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: (Liber Numeri 3, 30)

  • et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. (Liber Numeri 3, 31)

  • Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)

  • Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. (Liber Numeri 3, 35)

  • Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: (Liber Numeri 3, 36)

  • columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. (Liber Numeri 3, 37)

  • Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)

  • Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. (Liber Numeri 3, 39)

  • Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. (Liber Numeri 3, 40)

  • Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. (Liber Numeri 3, 41)

  • Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: (Liber Numeri 3, 42)

  • Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina